.
Salomão: o maior cientista político que o mundo já conheceu? Sim, a julgar pela notícia sobre Tolstoi que Marta Bellini reproduz no post abaixo. Nada de novo sob o Sol, salvo os vermes que se debatem pelo poder.
Liber Ecclesiastes, 1
1. | Verba Ecclesiastes filii David regis Ierusalem.” |
2. | “Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia vanitas”. |
3. | Quid lucri est homini de universo labore suo, quo laborat sub sole? |
4. | Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat. |
5. | Oritur sol, et occidit sol et ad locum suum anhelat ibique renascitur. |
6. | Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur. |
7. | Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo. |
8. | Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. |
9. | Quod fuit, ipsum est, quod futurum est. Quod factum est, ipsum est, quod faciendum est: |
10. | nihil sub sole novum. Si de quadam re dicitur: “Ecce hoc novum est”, iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. |
11. | Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. |
12. | Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem |
13. | et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. |
14. | Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. |
15. | Quod est curvum, rectum fieri non potest; et, quod deficiens est, numerari non potest. |
16. | Locutus sum ego in corde meo dicens: “Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam”. |
17. | Dedique cor meum, ut scirem sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi quod in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod |
18. | in multa sapientia multus sit maeror; et, qui addit scientiam, addit et laborem. |